- ALBINUS
- I.ALBINUSImperator Roman. dictus quod exceptus sit uterô candidissimus, contra consuetudinem puerorum, qui nascendô solent rubere, cum secundinis involuti erumpunt menstruô fluore perliti; hinc illud Iuvenal. Sat. 7. v. 195.------ ------ Modo primos incipientemEdere vagitus, et adhuc a matre rudbentem.Cael. Rhodig. l. 15. c. 22. Familiâ fuit nobili, Adrumetinus tamen ex Africa. A Commodo per literas Caesar esse iussus, Imperium nihilominus invitus accepit, et structas sibi esse a Severo insidias intelligens, conflictu habitô cum eius Ducibus potior fuit. Post autem Severus ipse, quum id egisset apud Senatum, ut hostis iudicaretur Albinus, contra eum profectus, acerrime fortissimeque pugnavit in Gallia, non sine Fortunae varietate. Denique, cum sollicitus Augures consuleret, responsum illi est, venturum quidem in potestatem eius Albinum, sed non vivum, nec mortuum: quod et factum est. Nam, quum ultimum proelium commislum esset, innumeris suorum caesis, plurimis fugatis, multis etiam deditis, Albinus fugit, et, ut multi dicunt, se ipse percussit: ut alii, a servo suo percussus, semivivus ad Severum deductus est. Filium habuit unum, cui Severus primo pepercit, postea vero eum cum Matre percussit, et in profluentem abici iussit. Mores eius quod attinet, pessimi fuerunt, si Severo hosti credimus: at ex Marci Epistolis constat satis, virumeum utilem fuisse. Gulosus fuit Cordo, at militaris disciplinae adeo retinens, ut delictis numquam pepercerit: in vestitu nitidissimus, agricolandi peritissimus, ita ut etiam Georgica scripserit. A Senatu tantum amatus est, quantum nemo Principum, etc. Vide Iul. Capitolin. in Clodio Albino c. 4. et infra, in voce Clodius, quod illi praenomen fuit, unde et Clodius simpliciter dictus est.II.ALBINUSIudaeaepraefectus. Ioseph. Iud. Ant. l. 2. c. 8.III.ALBINUSPosthumius, vide Posthumius.IV.ALBINUSut pluribus iam supra memoratis quidam alii adiciantur, quoque fuit Consul, tempore quô Odoacer in Italiam venit, Cassiod.Item Poeta Latinus qui Annales Romanos metrô scripsit, Voss. de Poet. Lat. c. 1. Item Praefectus, cuius meminit Greg. Tutonens. l. 4. c. 38. Episcopus quoque apud eundem, l. 6. c. 7.V.ALBINUSvir Praetorius, qui a Romanis ad Syllam, tempore belli Socialis missus legatus, saxis ac fustibus a Syllae militibus mactatus fuit. Plut. in Sylla.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.